et factum est in anno quarto Darii regis factum est verbum
Domini ad Zacchariam in quarta mensis noni qui est casleu
et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogomelech et viri qui
erant cum eo ad deprecandam faciem Domini
ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et
prophetis loquentes numquid flendum mihi est in mense quinto
vel sanctificare me debeo sicuti feci iam multis annis
et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens
loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens cum
ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos
septuaginta annos numquid ieiunium ieiunastis mihi
et cum comedistis et cum bibistis numquid non vobis
comedistis et vobismet ipsis bibistis
numquid non sunt verba quae locutus est Dominus in manu
prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset
opulenta ipsa et urbes in circuitu eius et ad austrum et in
campestribus habitaretur
et factum est verbum Domini ad Zacchariam dicens
haec ait Dominus exercituum dicens iudicium verum iudicate
et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre
suo
et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite
calumniari et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo
et noluerunt adtendere et verterunt scapulam recedentem et
aures suas adgravaverunt ne audirent
et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem et verba
quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum
prophetarum priorum et facta est indignatio magna a Domino
exercituum
et factum est sicut locutus est et non audierunt sic
clamabunt et non exaudiam dicit Dominus exercituum
et dispersi eos per omnia regna quae nesciunt et terra
desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens et
posuerunt terram desiderabilem in desertum